Isaiah 37

ID. Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse. In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetae se nominat. . Jam enim decem tribus adductae, civitates Judae et Benjamin vastatae: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna. etc. . etc. Quasi dicat: Non dicam universa quae Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, etc., usque ad Chaldaicae scriptores historiae. . HIER. Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat haec fore. . multis probatur historiis venisse reges Persarum in Graeciam, et subvertisse et spoliasse templa. . Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiae, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiae additis. Quae prius non responderat, jam certa de ultione, secura de poena. . Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquae inopia facerent. . ID. Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus haec potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores ut per te, quasi securim succiderentur. ID. Omnia haec per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quae praedixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quae repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt. . ID. Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit praesentem. Nec enim tanta erit laetitia de his quae promittebat futura, quanta de imminentibus cura . Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suae negligentiae, et fidei illius, atque justitiae, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur. . Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et praedicet majestatem illius quem ante despexerat. Invidentes secundum traditionem Judaeorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. HIER. Regio Armeniae campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.
Copyright information for VulgGlossa